Crispus carmen medicinale, 9

9. De pulmone

Sepe vigens hominis quatitur vis ipsa toracis,

Cernitur et dyram multis contendere mortem.

Si cupis ergo egrum curis repolire toracem,

Non pigeat varias herbarum cernere curas.

5

Lana madens oleo necnon succus fenigreci,

Hec reparant stomachum, datus potusque mirice.

Bettonice celebri sociatur brassica grandis.

Raphanus ex mulsa dandus prassi quoque sucus.

Sumitur et celebris digne lelisfagus herba;

10

Vltima sic dabitur magnae curatio pigre.