Crispus carmen medicinale, 8

8. De uva gutturis

Vva madens cum forte modum non continet ipsum

Et stillat graves putridasque in corpore guttas,

Pulmonisque leves terebrat male sordida pennas,

Siccatur simili citius de pulvere grassans.