Crispus carmen medicinale, 7

7. De angina gutturis

Si vero angina guttur pervaserit amplum,

Ac foliis tumidis arcens compleverit illud,

Arsenicon teritur iuncto pipereque boloque,

Sic positum penne perflatur gutture rauco.