Crispus carmen medicinale, 3

3. De Dentibus

At si multifagi quatiuntur turbine dentes,

Symphoniaca valens premitur cum pollice denti.

Protinus ex ipso rabidus dolor omnis abibit.

Ne glutias tamen ammoneo, quia perfida pestis

5

Sumpta rapit sensum, capitur quasi mortis ymago.

Si vero insanus guttur rapit et quatit angens,

Sister erit potus, unguen medicina salubris.