Crispus carmen medicinale, 1

1. De capite

Si caput innumeris agitatur pulsibus egrum,

Ac circumflexo turbatur pondere quodam,

Protinus ex hedere studeas redimire corona.

Tus quoque cum diro Libanum copulatur aceto.

5

Mirra etiam liquido pariter sociatur olivo,

Et cephalota simul celebris cum sale savina.

His poteris citius acrem reparare dolorem.