Girolamo Fracastoro carmina, 10

Reference basis text: F. Pellegrini, 1954

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


10. Baccho conciliatori

Mero madentes largo, et edacibus

Curis soluti, dum tibi candidam

Lucem, deorum, ducimus, optime

Bacche, seu Dionysius

5

Mavis vocari, seu magis Evius,

Seu tu Lyaeus, seu Bromius magis,

Liberve, Iacchusve, aut Semele satus

Et magni soboles Iovis;

Adsis Bassareus, laetitiae dator,

10

Adsis; furentes ast age Maenadas

In iuga crebris Indica tympanis

Resona, atque ululatibus.

Lyncas nec acres advehe, neu gere

Thyrsos, venustum nec rege casside

15

Horrente vultum, sed tenero veni

Cinctus cornua pampino;

Tuisque mitis et placidus sacris

Adesto, qualem te memorant, iugo

Bactris subactis, in medio deum

20

Convivam Iove cum patre

Sedisse, circum diis resonantibus

Evoe; pharetra cum posita tuas

Laudes eburna grandiloquus lyra

Latona cecinit satus.

25

Ereptus igne ut fulmineo Iovis

Bis natus infans duceris ad deos,

At tibi magnis plausibus omnium ad-

Risit caelicolum cohors.

Namque ore pulchro talis erat color,

30

Nitente qualis emicat in rosa.

Et prominebat exsilientibus

Sacrum corniculis caput.

Tyrrhenus ut te Navita deprecans

Sero, furoris numinis et tui

35

Expertus iras, squammeus in mare

Piscis desiliit rate.

Tu pertinacem, Penthee, concitas

Matrem furentem; quo fugis ah miser?

Te mater aprum, te Autonoe putans

40

Saeva dilaniat manu.

Sensit Lycurgus vitibus impiam

Ausus bipennem immittere; sensit et

Cohors Gigantum trudere iam rata

Alto Caelicolas polo.

45

Tu Gange victo miles ab ultimis

Indis triumphos victor io refers,

Et redeunti Susa et Achaemenes

Aras constituit tibi.

Fremunt in altis orgia montibus

50

Evoe; solutae per iuga Thyades

Crines in auras, raucisonis replent

Altum cornibus aethera.

Salve, repertor magne meri pater,

Mentesque nostras concilia, et procul

55

Iras, et arma, et bella age in impios,

Carentesque mero Scythas.