9. Psiche
Huc, amor o dilecte, ades, o dilecte Cupido;
Formosum tua te Psyche formosa requirit,
Et poscit te dia deum, puerumque puella.
O tibi tam similis si te peramatque, cupitque,
5
Nonne et amabis Amor illam, cupiesque Cupido?
Est eadem nobis patria; est caelestis origo
Ab Iove; nos terris pariter, nos aethere in alto
Versamur pariter, coniunctaque munera obimus.
Ipsa bonum pulchrumque modis in pectora miris
10
Insinuo, tu corda feris, tu suggeris ignes,
Accendisque ardore novo; genus unde animantum
Concipitur, crescitque, sua et connubia iungit.
Me miseram, quod et ipsa meis in me artibus usa
Ah nimium tenera, et pulchro nimis apta moveri,
15
Vt te conspexi, ut novi, pulcherrime rerum,
Continuo facibusque tuis, et Amoris amore
Exarsi. Iuvat hoc, paribus si et tu ignibus ardes.
Tolle, Puer, vittas, atque in me lumina solve,
Nempe et amabis Amor pulchram, cupiesque Cupido.
20
Ipsa tibi tenuem, qua cingas tempora, vittam
Intertextam auro, et molli bombyce laboro:
Pictus ubi Narcissus hiat, Meander oberrat
Hic ego te latas terras, atque alta volatu
Nubila tranantem fingo, et maria uda secantem:
25
Cuncta tibi imperio subdentem, hominesque, ferasque
Et pictas volucres, et, quae nant aequore, monstra.
Diis quoque nec parcis; curru rex Iuppiter aureo
Invehitur, cinctus humeros et brachia ferro.
Quos inter tua Psyche etiam religata catenis,
30
It moerens, sequiturque tuos captiva triumphos.