Girolamo Fracastoro carmina, 7

Testo base di riferimento: F. Pellegrini, 1954

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


7. Galatea

Carpe fugam, Galatea; ferus petit aequora Cyclops;

Carpe fugam; pelagoque procul speculator ab alto,

Te quis amat, dignumque tuo se censet amore.

Humano primam rorantem sanguine barbam,

5

Et foedam os, oculumque unum, quem, fronte patentem

Ipse gerit media, multo lavere aequore cernes.

Pectere dein rastro crines, apioque virenti

Assimiles, laudare; silens tum consulere aequor,

Et se spectatis formosum dicere ab undis.

10

Te vero, Galatea, quod hunc contemnis amantem,

Nec pecoris numerum, nec avenae sibila curas,

Crudelem, et pistri natam Scyllaque vocare:

Crudelesque deos; si dii tamen aethere in alto

Vel mare sunt aliqui; neque enim se posse putare

15

Vllos esse deos. Demum tibi dira minari.

Nam fore, ut ictu uno magno cum fragmine montis

Teque tuumque Acim medium disperdat in aequor.

At tu tuta mari magno, Cyclopis amores

Despiciens, ridensque minas, et inania verba,

20

In nostros, Galatea, sinus, formosa, recurre.

Ille inter pecudes et amore uratur, et Aetna.