Bonaventura da Bagnoregio rhythmi, 3

3. meditatio de Passione

 

Plange fidelis anima,

 

Amica crucis intima,

 

Cerne Iesu gravissima

 

Tormenta crudelissima.

 

Geme, dole, paupercula

 

Crucifixi discipula,

 

Plange nimis et eiula

 

Christi tormenta singula.

 

Cerne Iesu convitia

 

Et valida supplicia,

 

Inter ipsius brachia

 

Quaere tua solatia.

 

Attende caput inclytum,

 

Caesum et sputis illitum,

 

Pro te flagellis subditum,

 

Morti crucis expositum.

 

Iesum plagatum videas

 

Et cum dolente doleas,

 

Ibi cor totum habeas

 

Vt in aeternum gaudeas.

 

Ad Crucifixum propera,

 

Cerne clavos et vulnera

 

Nervos et tensa viscera,

 

Venas, ossa connumera.

 

Plange membra pendentia,

 

In cruce tam dolentia,

 

Pro te poenas ferentia

 

In tanta patientia.

 

Attende Dei Filium

 

In cruce tam propitium,

 

Fudit cruorem proprium

 

Nec timuit opprobrium.

 

Attende rivos sanguinis,

 

Quos fudit Proles Virginis,

 

Iesus, fons veri luminis,

 

Dulcis amator hominis.

 

Plange pedes amabiles

 

Fossos, in cruce stabiles

 

Et manus venerabiles

 

Iesu desiderabiles.

 

Pedum fixuras aspice

 

Et manuum non modice,

 

Te crucifixo adiice,

 

Bibens eodem calice.

 

Plange latus dominicum

 

Crucifixi, mirificum,

 

Pro te passum non modicum

 

Fudit rorem salvificum.

 

Si Crucifixum sequeris,

 

Cur sibi non compateris?

 

Surge cito ne steteris,

 

Curras ad plagam lateris.

 

Ibi latens abscondere

 

Si vis mortem evadere,

 

Vt possis hostem vincere

 

Et in aeternum vivere.

 

In tam venerabilibus

 

Crucifixi vulneribus

 

Stude tibi pro viribus,

 

Si vis frui coelestibus.

 

Attende Christum nobilem,

 

Crucifixum mirabilem,

 

Stantem in Cruce flebilem

 

Quasi leproso similem.

 

Cerne vultum et oculos

 

Et lacrymarum rivulos,

 

Si vis ferre manipulos

 

Et thesaurorum cumulos.

 

Vide linguam totaliter

 

Amaricatam graviter,

 

Quam teneas memoriter

 

Et secum dole pariter.

 

Te Crucifixo iungere

 

Et intime compatere,

 

Quasi pendenti loquere

 

Et verbis istis utere:

 

Dulcis Iesu, cur moreris

 

Pro reprobis et miseris?

 

Quidquid in cruce pateris,

 

Totum fuit pro ceteris.

 

Cur pendis in patibulo,

 

Tactus amoris stimulo,

 

Mortis percussus iaculo

 

Pro liberando populo?

 

Cur es in cruce sitiens

 

Et tam despecte moriens,

 

Iesu, fons indeficiens,

 

Qui es perfectus Oriens?

 

Iesu, vita dulcissima,

 

Lux animae clarissima,

 

Cur in cruce vilissima

 

Pendes morte turpissima?

 

Quod pateris nos fecimus,

 

Quod bibis nos infudimus,

 

Tu rex innocentissimus,

 

Nos sumus, qui peccavimus!

 

Dulcis Iesu, quem sitio,

 

Praesta mihi quod cupio,

 

Vt sanctae crucis nimio

 

Me pascas desiderio.

 

Fac mihi delectabile,

 

Signum crucis mirabile,

 

Tam dulce, tam amabile,

 

Quod sit inenarrabile.

 

Fac ut in Cruce gaudiam,

 

Crucis amore langueam

 

Nec satiari valeam

 

Donec in carne maneam.

 

Et fac ut non praeteream

 

Crucem, clavos et lanceam

 

Sputa, coronam spineam

 

Tuam vestem purpuream.

 

In his mihi satietas

 

Et dulcor et ebrietas,

 

Mei cordis iucunditas

 

Sit Crucifixi pietas.

 

Sanctae Crucis memoria

 

Sit mihi pro victoria,

 

Qua mala vincam omnia,

 

Sim in caelesti gloria.

 

O tu, qui legis talia

 

Tam gesta triumphalia,

 

Pone crucis magnalia

 

Ad cordis penetralia.

 

Intende spiritualibus

 

Beatae crucis laudibus

 

Vt angelorum caetibus

 

Iungaris in caelestibus.