15. ad patrem Richardum
Vintoniensem episcopum
Mos olim patribus fuit,
Regnabat bona cum fides,
Phoebi quo renovat die
Ianus perpetuam orbitam
5
Optandi a superis sibi
Quod quisque expeteret magis.
Hinc quendam memorant rei
Qui iratus fuerat suae
Optasse a Iove murmure
10
Claro, voceque certa
Centum millia debiti
Et belle, decies quia
Centum milia debuit.
Hunc morem veterem probans,
15
Annis servo ego plurimis,
Non quod caelicolas putem,
Illo praecipue die
Aures arrigere ad preces,
Verum quod venerarier
20
Cunctis principiis Deos
Sit par, atque precarier
Vt felicia sub manum
Cedant nostra negotia.
Dum ergo hoc principio novi
25
Anni quaero quid expetam
Sane nil aliud subit,
Quam te, mi Domine ac pater,
Certum praesidium meum,
Et vivum, et validum diu.
30
Vltra vix potis est tibi,
Large cetera sic dedit,
Quicumque Iupiter addere.
Mi vero satis et super
Te vivo arbitror adfore.
35
Quare te, Omniparens, precor,
Picti conditor aetheris,
Qui certa vice temporum,
Aevi praecipitem fugam
Iussisti tacite rapi:
40
Da tot Vintoniae pio
Nosti quem bene praesuli,
Ianos cernere candidos,
Quot regi Pylii dies,
In meta quot arenulae
45
Cumaeae fuerant anus,
Quot ver floribus enitet,
Quot pisces mare ponticum,
Quot caelum volucres capit.
Sed sit viribus integer,
50
Robustus, viridis, valens.
Hoc omnes precibus boni,
Hoc Rex, et proceres simul,
Hoc omnis petit Anglia,
Iustis, optime maxime,
55
Votis, annue, Iupiter.