Andrea Ammonio carmina, 1

Testo base di riferimento: C. Pizzi, 1958

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


1. ad Gulielmum Monioium Angliae baronem
carmen asclepiadeum

Monioi, procerum, iudice me, decus,

Aut quos Albioneus Nereus alluit,

Aut quaevis regio culta viris alit,

Qui cunctis merito diceris omnium

5

Maecenas, Clarii fautor Apollinis,

Non tu turba tui quod facit ordinis

Doctae posthabitis Pallados artibus

Elumbam Veneris militiam colis,

Damnosamque avide non iacis aleam

10

Nec noctes posito continuas mero.

Sed cum sis proavis nobilibus satus,

Et census tibi cum suppetat -haud tamen

Istis par animis et meritis -dies

Et noctes operam das studiis bonis,

15

Post exercitium atque id breve martium,

Electi in manibus sunt tibi codices,

Quo praeclarius aut suavius est nihil.

Namque aut sancta legis dogmata Socratis

Quis nos ad superos evehimur prope,

20

Aut spectas hominum saecula et est tuis

Subiectum omne oculis, dispositum velut

In quodam amphitheatro, Iapeti genus,

Immo et principium quo tegimur globi.

Cuius si libeat discere fabricam,

25

Spectas ut bonitas summa Deo insita

Formam turpe Chaos sumere iusserit,

Et pugnam veterem dispulerit suum

Rerum seminibus constituens locum,

Ornarit variis ignibus aethera

30

Impleritque suis cuncta animantibus,

Nec mundi vacuam particulam incolis

Esse ullam dederit, maxima portio

Humanos oculos effugiat licet.

Spectas ut figulus praeterea bonus

35

Divum finxerit et nos in imaginem,

Atque ignem aethereis sustulerit plagis.

Morborum segetes unde homini volunt

Aerumnasque datas, saecula ut aurea,

Mox argentea, dein aenea, plenaque

40

Postremo scelerum sint sata ferrea,

Vt quae Marte pari cum vitio diu

Pugnavit probitas se dederit fugae.

Hic si humana velis nostraque persequi,

Cernis bella hominum perniciem gravem

45

Fortunaeque vices et varios iocos,

Vt sceptrum Assirio Medus ademerit,

Vt Perses itidem hunc sub iuga miserit,

Et Persen Macedo et rursus Agenoris

Sparten sed gravi proruerit nepos.

50

Terrarum imperium quod fuerat vagum

Diffractis Libyes viribus aemulae

Vt demum Aeneadis cesserit omnium.

Vt nec perpetuum hic constiterit quoque,

Dirus nam framea sanguinea Gethes,

55

Istri colluvies, e Capitolii

Ac rerum Aeneadas culmine depulit.

Tum ferro datus est orbis et ignibus

Tum dextris data sunt cuncta rapacibus.

Tum Francus, toties sanguine quod suo

60

Conatus fuerat dis renuentibus,

Tandem agros tenuit sceptraque Gallica,

Vngrus Pannoniam, Scotus Hiberniam,

Quaeque nunc habeat tesqua Caledonum

Hyblaeis apibus gens numerosior,

65

Stlavus Dalmaticum tunc tenuit solum.

Est et sceptriferae olim Italiae plaga

Quae tunc impositi signa tenet iugi

Longobardia adhuc, cepit ab Angliis

Tunc nomen quod habet, vestra Britannia.

70

Sic est, longa dies innovat omnia.

Verum propositi quid vagor immemor?

Haec spectacula sunt, haec studia, hi loci

Oblectant quae animum praecipue tuum,

Haec te praeterea iuncta modestiae

75

Candorique tuo regibus intimum

Et suavem faciunt omnibus ac mihi

Patronum et dominum et, si pateris, deum.