8. de morte Raphaelis pictoris
Quod lacerum corpus medica sanaverit arte,
Hippolytum Stygiis et revocarit aquis,
Ad Stygias ipse est raptus Epidaurius undas:
Sic pretium vitae mors fuit artifici.
5
Tu quoque dum toto laniatam corpore Romam
Componis miro, Raphael, ingenio:
Atque Vrbis lacerum ferro, igni, annisque cadaver
Ad vitam, antiquum iam revocasque decus;
Movisti superum invidiam; indignataque Mors est,
10
Te dudum exstinctis reddere posse animam:
Et quod longa dies paullatim aboleverat, hoc te
Mortali spreta lege parare iterum.
Sic miser heu prima cadis intercepte iuventa;
Deberi et Morti nostraque nosque mones.