32a.
Sedis apostolice fixe virtutibus atque
Stipite, sive crucis viva radice fidelis,
Plorat honos et onus flet lamentabile, plangit
Ecclesie plebs tota, gemit Latium, sua luget
5
Roma, capud mundi, meret clerus, luit ipsa
Nunc despecta fides, spes fracta, gelatus et usque
In glaciem conversus amor lacrimasque refundunt.
Conqueritur cetus virtutum lex ululatque:
Sedem stare vident vidue quasi more relicte,
10
Et vacuam sponso castris habitante remotis,
Suspiriisque dolent istis, quia clamat amaris
Crux cum sede simul servilem voce fatensque
Esse statum miserumque suum sub fraude luporum
Raptorumque trucum custodum nomen habentes.