Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 31

Reference basis text: C. Grassi, 1982

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


31.

Multitudo viduarum et iustorum legio,

Infinita catervarum te videt religio.

Audi preces, Rex, cunctorum Christi nunc pro populo

Et doctrinam credendorum trahe tetro scrupulo;

5

Et de tenebris erroris extrahe christicolas,

Ne incurrant os horroris atque tartaricolas;

Dona eis te videre, vite lux perpetua,

Et in celis possidere te pace conspicua.

Sicut factos nos nocentes per Ade originem,

10

Et perversos Eve dentes et diram propaginem,

Reddidisti liberatos, Rex, ad innocentiam,

Ita facias salvatos hos tuam militiam:

Debiles, fuscos, ignaros, penitentes cordibus

Et contritos Deo caros, quia dolent fletibus.