4. de Elisabella Gonzaga canente
Dulces exuviae, dum fata, deusque sinebant,
Dum canit, et querulum pollice tangit ebur,
Formosa e caelo deducit Elisa tonantem,
Et trahit immites ad pia verba feras.
5
Auritae veniunt ad dulcia carmina silvae,
Decurrunt altis undique saxa iugis:
Stant sine murmure aquae, taciti sine flamine venti,
Et cohibent cursus sidera prona suos.
Atque aliquis tali captus dulcedine sentit
10
Elabi ex imo pectore sensim animam.
Flebile nescio quid tacite in praecordia serpit,
Cogit et invitos illacrimare oculos.
Flecte ratem, male grate hospes, neu desere amantem!
Ah misera ah mortem est iam prope, flecte ratem!
15
Quod si tam dulces nequeunt fera corda querelae
Flectere, nec gemitu hoc mens labefacta tua est,
Non tibi diva parens, generi nec Dardanus auctor,
Perfide, sed duris cautibus es genitus.
Surdior ah scopulis, dulces fugis, improbe, terras,
20
Deliciisque olim litora cara tuis.
Illa autem extremo tandem devicta dolore,
Irrita nil postquam verba, precesque valent,
Sanguine sancta suo temerati iura pudoris
Vlta est; ipsa suae saeva ministra necis;
25
Quemque torum toties tecum male presserat olim,
Infelix etiam nunc premit exanimis.
Respice, funereae sunt illa incendia flammae,
Et miseranda illis ardet Elisa rogis:
Ardet Elisa tuum, saeve, indelebile crimen,
30
Olim quod terris fama loquatur anus.
At tua praecipites fugientia carbasa venti
Caeruleum profuga per mare classe ferunt.
Obrue devotam, pater o Neptune, carinam:
Ah nimis infidum sustinet illa caput.
35
Illa virum portat quem non periuria tangunt;
Quem non sancta fides, fasve, piumve movet;
Quem neque dulcis amor miserae morientis Elisae
Flectere, nec lacrimae, nec potuere preces.
Ah ferus est, quicumque animo non mitis agresti
40
Audiit, et siccis haec pia verba oculis.
Quod tamen haec moveant, quod sint tam dulcia verba,
Non faciunt verba haec, sed nova Elisa canens.
Et certe non est haec uxor Elisa Sichaei,
Nec quemquam hac Phrygium novit Elisa virum.
45
Altera Elisa haec est superis gratissima, qualem
Nec tulit ulla umquam, nec feret ulla dies.
Audiat Aeneas hanc si tam dulce querentem,
Flens ultro ad litus vela dabit Libycum.
Quod si dura nimis, blandisque immota querelis
50
Mens fera propositum non remoretur iter,
Invitam ad litus portabunt aequora classem,
Flaminaque ad fletus officiosa pios;
Excidet atque animo regnum dotale, nec umquam
Dardanius Latium navita classe petet.
55
Nam nimium validas facies habet ista catenas,
Et validum nimis haec lumina carcer habent.
Haec formosa deas superat forma heroine,
Pace tua, Venus o, pace, Minerva, tua.
Quicquid agit, pariter certant componere furtim
60
Et decor, et Charites, et pudor ingenuus.
His laetos natura oculis afflavit honores,
Et quiddam maius conditione hominum.
Ambrosiam rosea spirant cervice capilli;
Et patet egregio vera decore dea.
65
Quacumque ingreditur, laeta undique pabula vernant:
Signaque dat tellus numen adesse aliquod.
Arrident silvae passim, tangique beato
Certatim gestit quaelibet herba pede.
O centum aequoreae formosa Doride natae,
70
Et quascumque maris contigit esse deas,
Huic date quicquid habent gemmarum litora rubra
Oceani, et quicquid dives arena vehit.
Quosque habet alma Thetis, quos et Galatea lapillos
Nerine in loculis candida Nympha suis:
75
Quicquid odoratae messis Panchaia tellus
Protulit, huic felix munera portet Arabs.
Huic uni Seres Tyrio satianda colore
Arboribus pectant vellera cara suis.
Haec una est nostri rarissima gloria saecli;
80
Digna suas cui det maximus orbis opes.
Vos quoque, caelicolae, hanc merito celebretis honore:
Non erit haec vobis dissimulanda dea.