Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 23

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


23.

Ordo spirituum sic fert Archangelicorum

Ac exercituum denunctiat arma bonorum;

Et secreta poli commissa que sunt sibi celant,

Set reliquis velant que cognita sunt sibi soli.

5

"Tu quia natura noscis sicut tua dona,

In qua persona melius stant hec tua iura?"

Aiunt ista Deo, presummunt dicere stulti

Quod sancti culti non sint hoc rite tropheo.

Hec secreta bona noscant fidei, quia demunt

10

O ac errore premunt lucem? Caveant sua dona,

Ne sint in ceca faciente cupidine sorte,

Et post, cum morte, sub tartarea truce theca".