Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 20a

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


20a.

"O Princeps, cuius sunt omnia prelia cure

Mundi non huius solius, set geniture

Rerum quorumque regnorum sive virorum,

Climate quocunque regione superque polorum,

5

Per te regna regunt reges et bella quietant,

Concordes degunt homines, animalia fetant:

Dux, custos primum caput es exercituumque,

Preponens imum summo facis occiduumque,

Principibus nobis, quos celos ante creasti,

10

Luminibusque probis et consiliis decorasti,

Conmittens partes quibus intersitque preesse,

Atque docens artes quibus est hiis Marte necesse

Vincere tres hostes: carnem mundumque suosque

Demonis et postes. Nos fortificaque virosque".