3. Hieronymus Donatus
Felix villula, Chisius Deortun
Quam sedem statuit, nec invidere
Ipsis nos sinit, atque perbeata
Cui totos Heliconis hausit amnes
5
Laudandae Blosius, novosque honores
Omnis, quos dedit, obstupescet aetas.
Aurum Chisius addit erigitque
Moles, sedibus aemulas olympi,
Et pictura animum loquente figit:
10
At Cyprim Blosius Cupidinemque
Et nymphas, charitasque, Deliumque
Cum Musis, genitoque Maia, et ipsum
E celo quoque provocat Tonantem,
Convivasque facit perenne Chisi.
15
Quisquis viderit audietve sumptum
Emirabitur ille purpuramque
Auratos quoque regiosque postes.
Sed quae machina cunque certat astris
Scabro denique conteretur aevo.
20
At qui legerit ista iure seclis
Commendata fatebitur futuris,
Atque isthaec iterabit usque et usque.
Felix villula terque perbeata
Cui totos Heliconis hausit amnes
25
Laudandae Blosius, novosque honores
Omnis, quos dedit, obstupescet aetas.