Nuzio Diaffonus, 2

2.

Secunda remissiva ser Nutii sic dicit

Nutii ista petenti tradatur charta Iohanni.

Concordi modulo didicit citharam citharedus

Voce sonare suam subtili, cantica mira

Fundere, mellifluo pro pota vere fluento;

5

De cuius magni gustasse Helicone videtur

Vates; obstupeo, qua stillet vena profunda,

Et qua parte maris cecinit syrena suavis.

Dumque palude tuus olor ille maneret aquosus

Consotium crevit siccum per devia campi;

10

Quem mirans avidum sitibundum quemque procella

Dulcisono rostro clamans produxit in undas.

Piscicolam pavit et pisce refecit eundem.

Metra petita tua scripsit prudentia gratis

Quae delectarunt animum gliscentis amici.

15

Surgitur ad grates praesenti gramate dandas;

Set precor ut rursus facias cantare viellam,

Silibet omnino quo nervo vis digitato.

Ars ex arte capit robur: dilectio crescit:

Tunc dicam vatem, venerabor teque magistrum.

20

Doctrinale tuum si vis, dilecte Iohannes,

Ante per exemplum vel si quid, dirige, quaeso.

Si responsivam nimium dilatio torpens

Detinuit, parcas, quoniam superesse nequivi.

Ista licet tetra sint carpas dissona metra,

25

De crossa pasta crossoque lignamine facta.