Pietro Bembo carmina incerta, 3

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1990

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


3. Lycda

Lycda, fugit tempus; lascivi, lude, iocare,

      Sunt dolor et lachrymae semper in insidiis.

Tantillum credas quod tantum dicimus; una est

      Quam trahimus vivi non mora, sed morula.

5

Lycda, manum da, Lycda, manum necte, imprime, stringe,

      O Veneris facies, tactilis o facula.

Iunge labella; parum est, iunge altius, insere linguam,

      Sic ah sic facies oscula mollicula.

Lude intus, non ore exi, pro millibus unum

10

      Basiolum da, quo se insinuent animae.

Sic ah sic animae miscentur, vertimur ambo,

      In te ego tuque in me, dulce tamen morimur.

Non morimur, vitam sed vivere discimus, in te

      Vivo ego, tuque in me mollius et melius.