13a.
Rex dominorum, fonsque bonorum rexque creator,
Mi pater inclite, sponse paraclite, nate ducator,
Lux, via, gratia ius neque retia, qua nec habere,
Quit sua noxia, nec sibi proxima culpa tenere,
5
Tu quia diligis hec neque negligis hec per amorem
Perpete vivere vel quibus urere prava, dolorem
Das reparabile posseque nabile post super astra.
Das mala sternere, das bona carpere, vincere castra,
Te micchi cernere das, neque spernere vis redeuntes,
10
Te quoque gliscere debita noscere visque queuntes.
Rex pietatis me miserantis quippe corona,
Et bonitatis sancta parantis et optima dona,
Me decorasti meque locasti sede priorum:
Dicor amabilis et decorabilis inde virorum
15
Vocibus omnibus, indeque gentibus et veneranda,
Et pia flentibus anxietatibus, ars et amanda.
Sum cita supplicis atque laboribus auxiliatrix
Promptaque simplicis ipsa doloribus ut miseratrix.
Tuque creasti meque parasti me fore talem,
20
Tu voluisti tuque dedisti, me spetialem,
Te quia specto lumine recto te deitatem
Omnipotentem, te sapientem, te bonitatem.
Omnia diligo nullaque nigligo que statuisti,
Iussa sacerrima suntque tenerrima que tribuisti
25
Me fragilem tu sic docilem matrem voluisti,
Sic humilem fore tam similem tibi mente dedisti.
Tu precibus das utilibus quas porrigo plenum,
Rex, aditum, das et reditum dulcoris amenum.
Accelleras seu tarda feras quecunque petita;
30
Rite facis, quia nulla iacis ni luce perita;
Iustitiam servans, miseris micchi das misereri;
Duritiam pravi sceleris non vis retineri;
Imperium regis ipse tuum semper sapienter,
Psalterium tu precipuum cantasque scienter
35
Corda citans. Tu sollicitas bene cernere, nota
Suppeditans, ne vel ruditas sit pectore mota
Nil. Foris exprimo scire quod extimo queque cupisco,
Et miseris quod tu misereris non modo disco:
Velle tuum volo precipuum fieri reverenter,
40
Idque meum sit teque Deum laudare libenter.
Advoco supplex, nil fero duplex, tu bene nosti;
Opto resistere, pervia currere luminis hosti;
Cogere curo monstra nocentia lege superna;
Ordine puro dico placentia teque lucerna
45
Te quia fontem lucis amene cerno nitentem.
Construo pontem pro dape cene lucripotentem,
Que tribuatur monte viantibus, ut reparato
Robore, statur quo vigilantibus, stent sine fato.