12i.
Sponsa, columba mea tu candida, cuncta trophea
Spiritus ipse dedit Sanctus tibi quando resedit
In te, donorum virgo septena sacrorum.
Velle meumque precum quos offers est dare tecum
5
Quod petis. Est gratum miseranti munus amatum,
Dum non spernatur ingratis quod tribuatur.
Tecum partitus regnum fontem pietatis,
Non tamen invitus tibi do, flos nobilitatis.
Virgo, secure poscas, mater pia, vere
10
Obtentura mere, quia stas humilis geniture.
Sum tuus ipse pater genitique mei: generosa
Fedas exosa culpas es tu pia mater;
Hac substentatur capud omne quod orbe gravatur.