Girolamo Angeriano erotopaegnion, 148

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


148. de seipso et speculo

Cernebar vitreo in speculo, et mecum ipse querebar

      Quod tam praecipiti curreret hora pede.

Ingemui, et, vitae memorans dispendia, flevi,

      Et dixi, "evadam, qui modo cerno, nihil.

5

Non sum sicut heri, paulatim mutor, et, anni

      Dum serpunt, faciem ruga senilis arat."

Haec ego dum surdas nequicquam vanus ad auras

      Proferrem, speculi dixit imago mihi,

"Quod nihil appellas requies tranquilla malorum.

10

      Certe illud peior mors tibi morte manet,

Nam stantis, dum fles, aetatis labitur umbra,

      Et quae non captas gaudia, perdis inops.

Incipe, sic sapies; dubium nec differ in annum.

      Si potes optati munus amoris, ama,

15

Vt moriens dicas, ego vixi. nubila terge;

      Sic tibi perpetui tempora veris erunt."