Girolamo Angeriano erotopaegnion, 145

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


145. de seipso dialogus

Cur gemis? uror amans. urit quae flamma? puella

      Sit quaevis, animos abstulit una meos.

Dic crines. flavos. oculos. nigrore coruscant.

      Cervicem. mira est. labra. corallina habet.

5

Dic faciem. Venerem venatricemque Dianam,

      Posset et aequoreas exsuperare deas.

Quanto haec ingenio? caelesti. pectore quanto?

      Procero. atque umeris? ampla. benigna? nihil.

Albicat? illa nivem et candore coagula lactis

10

      Vincit, nativus tingit et ora rubor.

Pinguis an exilis? manet inter utrumque. mamillae?

      Turgidulae, quibus o basia milia darem,

Nec satiatus adhuc, illic me perdere vellem.

      Contingant, precor, o talia fata mihi!

15

Cetera dic. novit quis cetera? vestis opacat,

      Nec fas illa loqui, quae meliora puto.

Texere scit? sollers tela superatur Arachne,

      Penelope fuso, provida Pallas acu.

Scit Musam et Phoebi citharam? cum cantat habetque

20

      Plectra manu, dici Calliopea potest.

Nunc nosco. illa potens est Caelia. desipis, amens!

      Desipio? hoc nosco: cor necat illa meum.