Nicolò D'Arco numeri 200 - 299, 282

282. ecloga sub allegoria illustrissimi
ducis Francisci Mantuae Secundi et s
erenissimae Catharinae, reginae uxoris

Dum vestit Phoebus redivivo gramine terram

      Et Zephyrus pingit prata colore novo,

Archius haec cecinit, viridanti innixus olivae,

      Tollit ubi parvis se Capriana iugis:

5

"Huc ades, o Galathaea: redit pax aurea terris;

      Iam placidus, domito Marte, triumphat Amor.

Expectata, veni: Faunus te molliter ardet

      Et desyderio liquitur ille tui,

Dumque tuos absens secum suspirat amores,

10

      Insomneis noctes ducit et ille dies.

Linque domos patrias et tanti nominis Istrum

      Inque tui Fauni laeta recurre sinum.

Ipsa tibi violas hyberno tempore tellus

      Submittet niveas purpureasque rosas.

15

Flava tibi nivibus mediis florebit arista;

      Plena caprae referent ubera lacte domum;

Sudabuntque tibi caelestia mella genistae;

      Aurea stillabit succina lenta salix.

En te Margarite prae cunctis cernere gestit

20

      Diversasque parat ruris et urbis opes.

Quali te amplexu excipiet caramque fovebit;

      Imprimet intactis oscula quanta genis!

Marmiroe te pulchra vocat: tibi lilia servat,

      Servat et intacto plena canistra croco.

25

Pingit odoratis redolentia serta ligustris:

      Serta colore tibi, serta et odore placent.

Theia Venus prati mollis populatur honorem

      Et tibi florentem subsecat ungue thymum.

Illic educat spiranteis hortulus herbas;

30

      Surgit et intonsa citria sylva coma.

Andini late resonant tua nomina saltus

      Quaeque suo resonant pascua Vergilio.

Eridanusque pater, praecinctus cornua musco

      Frondeque populea, littore plaudit herae

35

Praetenditque manu ramosa coralia trunco

      Quae genitor Nympharum attulit Oceanus.

Mincius intexit calathos, quos mollis achantus

      Vestit, et hos hederae brachia lenta ligant.

Laeta tibi niveas pascit Spinosa columbas;

40

      Poma suis pendent roscida ab arboribus.

Te quercus salicesque vocant, tu diceris inter

      Nympharum aequales pulchrior esse choros,

Collaque cycneas vincunt tua candida plumas:

      Vt rosa purpurea es, ut viola alba genas.

45

Huc ades: hic umbrae nemorum, et de valle volutus

      Fons gelidus rauco murmure saxa ciet.

Hic nitidi soles, hic indulgentia caeli,

      Hic tristeis animos gramina laeta movent,

Aurarumque leves animae tenuesque susurri

50

      Pastorum dominam voce favente petunt.

Tecum concordes Faunus bonus exiget annos,

      Qui nunc formosi tempora veris agit:

Vtque erit hic tenerae turtur tuus et tua vita,

      Sic pulchra fies tu quoque prole parens.

55

Vtque huic coniugio magni assensere parentes,

      Sic felix nobis sis, Galath<a>ea, praecor.

Fortunata veni: semper tibi Tityrus adsit,

      Candidior pecori candidiorque tuo.