Andrea Navagero lusus, 34

34.

Vrbs, quam vetusto vectus ab Ilio

Post fata Troum tristia, post graves

Tot patriae exhaustos iniquo

Tempore, tot pelago labores,

5

Ducente demum Pallade, qua rapax

Cultos per agros Medoacus fluit,

Diis fretus Antenor secundis

Condidit, Euganeis in oris.

Tu nuper flos, et decus urbium,

10

Quascumque tellus Itala continet,

Magnas tot artes, tot virorum

Ingenia, et studia una alebas.

Te septicornis Danubii accola,

Te fulva potant flumina qui Tagi,

15

Longeque semoti Britanni

Cultum animi ad capiendum adibant.

At nunc, acerbi heu saeva necessitas

Fati, severas ut pateris vices!

Vt te ipse vastatem vel hosti

20

Conspicio miserandam iniquo.

Quid culta tot pomaria conquerar?

Tot pulchra flammis hausta suburbia?

Quid glande deturbata ahena

Moenia? praecipitemque saevi

25

Mavortis iram? bellaque persequar

Horrenda? squammis ille adamantinis,

Ferroque consertam rigenti

Induerat chlamydem trilicem.

Fremensque, et atrum letifera manu

30

Telum coruscans, secum odia, et necis

Contemptum, et insanos tumultus,

Secum animos, rabiemque agebat.

Ille urbe ab imis sedibus eruta,

Implesset omnes funeribus domos:

35

Non ille vel sexu, vel ullo

Efferus abstinuisset aevo.