Nicolò D'Arco numeri 200 - 299, 255

255. Maximo Ripensi

Intermissa iterum cur, Maxime, carmina tentas

      Atque aetate gravis mollia plectra moves?

Nil cum causidico est sacris commune poetis:

      Diversum est, ut scis, huius et huius opus.

5

Sysiphio leges tu volve revolve labore,

      Vnde cliens referat nomen ad astra tuum:

Vnde tibi assurgant aequata palatia caelo

      Vnde tibi innumero sit gravis aere domus.

Cornelio cytharam caroque relinque nepoti,

10

      Aptus uterque sacras sollicitare deas,

Vnde suo laudum cumulus succrescat honori

      Aeternum et volitent clara per ora virum.

Tu cave ne Cyrrham coneris scandere: Musas

      Furcillis phama est praecipitare senes.