6.
O devoti atque noti Deo, qui, est veritas,
Amatores, servatores eius, qui est karitas,
Recolatis cur portatis divinam ymaginem
Et tenetis suis metis et similitudinem.
5
Nicchil valet que non calet ignis superficies;
Non armata corde, strata leviter est acies.
Si quis claudit os, cum audit divinam blasfemiam
Vel absconsum fert responsum, incidit infamiam,
Nam tacere tunc est vere maximum periculum,
10
Cum delere vult quis de re aliquem articulum:
Fides nostra res est rostra que fugit nocentia
Veritati Dei nati quamvis displicentia.
Qui amare novit care suum corde principem
Fidem Dei servet ei puram, veram, simplicem,
15
Corde prius fidem pius incorruptam teneat,
Et cum ore sive more operum post doceat
Qui peccatum ne patratum sit si quis non impedit,
Peccat idem secum quidem non agens quod expedit.
Non debere quem nocere cuiquam precipitur
20
Et amare ac iuvare cuique iniungitur;
Prohibere ne severe quis tractet iustitiam
Et sincere retinere secum innocentiam.
Detractores vel doctores qui ledunt peritiam
Reprobari debent: rari sunt qui servant gratiam.
25
Quales stulti extant multi docentes que nesciunt,
Et secreta indiscreta lingua falsa faciunt:
Cur sanctorum quis virorum minuit iudicio
Visionem, rationem non servat officio.
Vident Deum qui tropheum sumpserunt de vitiis
30
Et sciuntur quod fruuntur celorum delitiis.
Sedes Dei faciei sunt sanctorum anime:
Vident viri vultus miri lumen, sicut femine,
Et felici sunt amici cum beatitudine.
Nam confisi sunt et visi celi altitudine
35
Qui steterunt et vicerunt mundum spe diutina.
Qui mensurat rem que durat in divina trutina
Nunc nec scitur nec sentitur aliquo spiramine.
Potest falli casu valli quod est absque lumine.
Dimictantur et cernantur archana consilio.
40
Que non eget, nullus neget cuiusquam auxilio.
Maiestatis que formatis a se donat gloriam,
Sicut dedit qui concedit quibus vult victoriam;
At vorago qua ymago est sedis non credita
Voret guerram per quam terram ferit, dum est tradita.