Nicolò D'Arco numeri 200 - 299, 236

236. de adventu Caesaris Caroli Quinti in Italiam

Caesaris adventu tellus subridet et aer;

Iuppiter ipse dies candenti sole serenat;

Vestiri ante diem miratur frondibus arbos.

Haec illi ostendunt vernanti in flore iuventae

5

Aeris imperium et terrae contingere habenas

Atque immaturae insolitos aetatis honores,

Olli parturiant qui aeterna laude triumphos.

Ergo Parthorum exuvias et parta trophaea

Cernere erit referentem illum, et victricia signa

10

Ponentem Solymis faelici sidere terris;

Insignemque Rhodon Romanis arcibus addet

Imperiumque ultra Tigrim Tanaimque locabit.

Sic erit; hoc certo praedixit carmine Phoebus,

Conscia et ipsa suo arisit Venus alma nepoti.