Antonio Tilesio carminum fragmenta, 26

26.

Molliter acclinis rupes, mox ardua surgit

Et praecisa volat sub nubila celsa, sinusque

Pandit in immensum moles imitata theatri.

Altius hac nil est, nil hac muscosius usquam,

5

Quodque magis gelida fessos refrigeret umbra,

Incendit Canis aestivas dum lampade terras,

Et frondosa fremunt querulis virgulta cicadis:

Inde vocant Tempe; locus est prope Crathidis undas

Qua septem caput attollens se montibus effert

10

Nobilis et pingues spectat Consentia campos

Grande decus Calabrum ...

52

Illic certa piis domus est, procul unde locorum

Livor abit, sitis et fulvi insatiabilis auri,

Nec pavor exanimat, nec mentis futilis aestus

55

Laetitia, aut mordaci extollit gloria fuco;

Omnibus at sincera fides, pietasque deumque

Relligio, et quicquid suadent haec tempora, queis me

Natum esse gaudet mens alterius praescia vitae