Riccardo Sbruglio carmina, 4

4. Blasio Hoelcelio

Quisquis exoptat generosa regum

Stemmata et claros titulos et arma

Scribere, hunc curis opus est uacare

Candide Blasi.

5

Siue sub tecto canat obsoleto:

Siue sub fuluo laquearis auro:

Siue sub fago, uiridique fronde:

Siue sub antris.

Vnde ego aeternis modulis laborans

10

Caesaris laudes, genus, et parentes

Dicere: optarem mihi iam serenus

Iupiter esset.

Ac simul supplex precor, ut tuorum

Cinctus ingenti numero, praeceris

15

Sint mihi gratae facilesque nostri

Caesaris aures.