Riccardo Sbruglio carmina, 1

1. ad lectorem

Concinit clarum liber hic poetam.

Venit a claris liber hic poetis:

Dignus est Phoebi liber hic amore

Praesidioque.

5

Hoelceli librum decus hunc adornat.

Caesaris librum fauor hunc tuetur.

Hinc abi liuor niger, albe tantum

Candor adesto.