Giorgio Gadio carmina ad Blasium Hoelcelium, 2

Testo base di riferimento: P. Bonomo, 1518

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


2. Georgius Gadius Blasio Hoelcelio

Qum tibi diuitias, et summos donet honores

      Ac faueat Blasi Caesar ubique tibi.

Publica quum regis tu semper munera cures.

      Semper et ante fores stet tibi turba frequens.

5

Forsan ob haec aliquis te dixerit esse beatum:

      Sed nil sunt: uirtus ni tua tanta iuuet.

Plus puto, quod doctae decorant te dona Mineruae:

      Quodque libens prestas auxilium miseris:

Haec faciunt quod ament cuncti, laudentque, probentque;

10

      Teque putent meritis ferre minora tuis.

Dedecori fortuna potens uirtute remota

      Accedit: nec opes, sed benefacta placent.

Non est (crede) parum, quod sic tua uita probetur:

      Sed neque perpetua est hinc tibi fama tamen.

15

Hanc solum sacri possunt donare poetae:

      Et quisquis libris facta legenda notat.

Vtque tui similes narrem. quis nomina Galli

      Sciret: Vergilio ni celebrata forent.

Quis maecenatem: nisi doctus horatius illum

20

      Cantasset. uarium musa maronis amat.

Parthenius, priscusque uigent per carmina Marci:

      Et messala tuis culte tibulle modis.

Statius hos: illos commendat carmine Naso

      Viuit et ingeniis quisquis in orbe fauet.

25

Si uere foelix igitur dicique beatus

      Concupis, et nomen quaerere perpetuum.

Moribus hoc gratis, moneo, superadde: poetas

      Scriptoresque omnes, dilige, tolle, foue.

Quos si inter nostras non aspernabere musas:

30

      Quae iam deuota te pietate colunt.

Et quandoque tuas celebrabunt carmine laudes:

      Quo nosces quam sim deditus ipse tibi.