Girolamo Cantalupi carmina 2

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023


Hieronymus Cantalupus Mantuanus Danieli Fino

 

Sunt tibi quae quondam fuerant cognomina Sappho,

      Quae scripsit lyricis carmina mille modis.

Et tibi Musa dedit, Daniel, describere carmen,

      Quoviscumque modo fletibus ora rigas.

5

Quoviscumque modo teneros describis amores

      Vtque fuit nodis iam Rosa capta tuis.

Docta cohors vatum longo petit ordine vatem

      Ducere pierio dum sua plectra movent.

Si tibi dant Musae validas in carmine vires,

10

      Cur dubitas vatis nomen habere boni?