4.
Nunc precor audiri: sapientia diva propinat
Que loquar: ipsa sinat fari verbisque poliri.
Res ego narrabo que sentio, nunc sua sedes
Cuius vult edes. Que dogmata mira parabo!
5
Quamvis describi nequeat divina potestas,
Vel sua maiestas, possunt signacula scribi.
Deficit indago cupiens reperire medullam
Vel credens ullam vidisse Dei vel ymago:
Nam licet ex certis causis sua picta figura
10
Cernitur et pura fidei ratione repertis,
Non tamen est factor rerum Deus esse putandus,
Et formis dandus humanis previus actor.
Ipse Deus tali non est spectabilis arte
Formarum parte quanquam, nec ymagine quali.
15
Aures mortales se fors sentire fatentur,
Aut nares rentur olfatu, vel fore quales
Dentes gustasse censentur in ore sapores,
Vel similes mores quos forte manus inarasse.
Non Deus est aliqua mortalis ymagine mensus
20
Aut hominum census trutina, que fallit iniqua
Hec repeto, repetam varie, dictante magistra,
Cuius sunt sistra summam penetrantia metam.
Sunt nunc doctores qui se nescire videntur
Et quod scructentur celi res interiores
25
Se censent; errant aliqui fulgore superbi
Non veri verbi gustu. Tenebras, rogo, verrant!
Inflat scriptura, quam non cepere benigne;
Hec non indigne recipi vult sacra figura;
Hoc sacramentum divine vult pietatis
30
Summi purgatis fore proque salute retentum,
Non habitare volens in corpore crimine presso,
Et rectis fesso studiis consistere nolens.
Eligit hoc humiles mundo cordisque nitore
Pollentes, ore non vano, non pueriles,
35
Non fictos, duplices, falsos et mente dolosos,
Set vult formosos animabus. Quid sibi dices,
Tu qui vis, credens, hominum temptare supernam
Luminis etternam lucem? Te crimine ledens,
Excludis lumen mentis, genitam bonitatis
40
Dotem, quam gratis donavit sistere numen.
Hec loquor insanis, ut nolint vivere stulte,
Cum possunt culte vel se purgare. Profanis
Dat spatium pietas, pereant ut crimina dira
Luce Dei mira, qua fit reparabilis etas.
45
Ergo Deus totis optabilis est et amandus
Viribus, ornandus cum laudibus undique motis,
Eius maiestas, virtus, sapientia, numen,
Gloria, fons, flumen bonitatis et omnis honestas.
Primum, non visus mortalibus, ille supernus
50
Nunc ferat etternus que fons sibi dat Paradisus,
Nec secreta Dei, sibi que sunt cognita soli,
Terrene moli presummat ferre diei.
Ipse dies lucis Deus est, nec pondere tangi
Debet, quod frangi solet ex errore caducis.
55
Hec Paradisus habet, que cor nequit ecce putare:
Dicat is et quare sua nunquam gloria tabet.
"En ego" tunc inquit Paradisus, nobilis edes,
Vera Dei sedes, ubi non te sancta relinquit
Absque suis donis, docet ut speculum rationis,
60
Plenum nempe bonis doctrinis, lumen agonis
Cum quo pugnare debent qui numen amare
Rite sciunt care bonitatis seque piare -
"Sum regnum plenum dapibus, vitalis amenum
Lucis, vita senum requies etternaque, frenum
65
Imperium morum, qui gaudia servo bonorum,
Quem Factor florum replevit fructibus horum,
Ortus virtutum, pratum bona pascua tutum,
Cellaque plena mero dulcoris, lumine vero:
Nil plus vel quero vel prestolor fore sero.
70
Hec micchi donavit qui me, qui cuncta creavit,
Qui quos salvavit et me super astra locavit:
Perpetis etatem regni dedit et bonitatem,
Nec dedit estatem mutandam, set paritatem
His quibus est esse quod non valet inde deesse.
75
Non tamen in donis equavit eas rationis
Aut in personis animarum. Ius dictionis
Est quibus indago veri que sunt, et ymago
Vite farrago crescendi facta propago".