Iacopo Emiliani carmina 1

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023


Doctiss. d. Iacobus Aemilianus Danieli Fino s.

 

Si prius, o Daniel, toto te pectore amarim,

      Quam norim, res sit non tibi, Fine, nova.

Tanta quidem vis est virtutis amabilis, ut nos

      Ignotos etiam cogat amare viros.

5

Omnigena quare cum sis virtute refertus,

      Quis nomen poterit non coluisse tuum?

Hinc te docta cohors, hinc te studiosa iuventus

      Concelebrant; hinc te summus et imus amat.

Hinc etiam carus praefecto nosceris urbis,

10

      Publica cum dederit facta notanda tibi.

Innumeris quamquam decoretur dotibus ille,

      Est tamen huic primum praecipuumque decus.

Quod iustus faveat iustis et praemia pendat,

      Quodque probus digno tractet honore probus,

15

Quod te quodque tui similes foveatque iuvetque,

      Maecenas quod sit vatibus ille novus.

Gaudeo cum fueris solo mihi nomine notus;

      Corpore quod cari sis quoque notus ope.

Debeo virtuti, Carpensi debeo nostro

20

      Officio quorum iungor amore tibi.

Vivo tuus vivamque diu; redamato tuusque

      Mutuus et nullo tempore cesset amor.

Si quicquam Natura in me bona contulit aut Sors,

      Id tibi polliceor, dedico, dono libens.

25

Cum dare non sit opis nostrae nisi parvula magnis,

      A superis veniant maxima quaeque precor.

Sit tibi terra ferax, placida et Rhamnusia mater;

      Sint desideriis sidera blanda tuis.

Lite die careas, curis et nocte molestis,

30

      Saeviat et Mavors in tua damna nihil.

Tarda tibi subeat nulloque dolore senectus,

      Postque leves cineres sint tua tecta polus.

Si quid et utilius magis aut optabile restat,

      Id praestet, facile est cui dare cuncta, Deus.