Flavio Pantagato epigrammata 8

Reference basis text: Caterina Malta, 2004

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


Pantagathus in Patriarcham

Tempore si nostro debetur gloria furtis,

      Si sceleri dantur praemia et insidiis,

Iure sibi poscit noster Patriarcha galerum:

      Reddenda est capiti purpura tam merito.

5

Quid iuvat imperium Romam mutasse feroque

      Pro Mavorte pium nunc coluisse Petrum?

Serviat an turpi Veneto, quem turbida semper

      Consilia exagitat Eumenidesque trahunt?

Saevisti in populos decimum iam, dyre, per annum.

10

      Vmbria quas clades sentit, et Aemilia!

Immerita, heu, quotiensfoedasti caede secures,

      Qualem iam passa est, te duce, Roma, Nero!

Sed mala praeteriti superant praesentia facta.

      Quo ruis et iactas, sanguinolente, faces?

15

Fulmina quid faciunt? Senuisti, Iuppiter? Et tu

      Vltrices cessas, Xyste, movere manus?

Lusisti nunuis, tamam I triamque, pudorern;

      Crede mihi: h.rdes inni, Patriarchi, caput.

Lusisti numos, famam patriamque, pudorem;

20

      Crede mihi: ludes iam, Patriarcha, caput.