3h.
Iudicis ante pedes cuius stat subdita sedes
Reges curvantur cunctique viri venerantur
Et, genibus flexi, qui non sunt crimine nexi
Aut heresumque neci non sunt habiti neque ceci;
5
Nec bonitate carent eius sibi qui bene parent.
Exemplar generans, ut quilibet, agmina sperans
Celica luce mera, corpus domet arte severa,
Armet tam festis animam quam rebus honestis:
Elatos celo deiecit eo quoque telo.
10
Turgida corda viri censet reprimendo feriri.
Hec humiles donis invitat dans rationis.
Dogma pium lentis rapitur, polus a violentis,
Corde datur mundis videant ut tecta profundi.
Celis, atque Deum capientes Marte tropheum,
15
Post figunt gumphum qui carpit fine triumphum.