3d.
Fons Deus est lucis que monstrat iterque caducis,
Spemque metu pressis et vires pondere fessis.
Esse Dei cernunt humiles qui culmina spernunt,
Nec sunt elati mundo vitiisque rotati.
5
Mox, cum purgati sunt celi sede locati
Angelici cetus facie, qua vivere letus
Quisque potest horum, cernunt fontemque bonorum
Ad faciem, manat de quo quod corpora sanat
Ac animas mundat de quo vel quicquid habundat:
10
Exit virtutis ros ac alimenta salutis.
Hac rerum vita vivunt animalia trita.
Hec sunt esse Dei fera crimina: plebs aciei
Hostilis, claudens animam, ne sit nimis audens,
Carcere terreno, multa formidine pleno.