3a.
Hah, Deus, en fari nequeo sine te meditari:
Ergo precor nosse, sicut das, optime, posse,
Deque tuo trono concedas dicere dono.
Gloria, laus et honor tibi sit, quam dicere conor.
5
Vera loqui dones, dicam si lucida pones.
Sicut das esse, da nulli propter obesse:
Hec ea verba Pater, ac impetret hoc pia Mater.