2.
Astitit, effingens faciem, cathedralis ymago
Quedam (sic recolo) qua canus crine sedebat
Et barba niveaque senex cum veste, set ore
Flammifero. Sic visa loqui, sic ferre querelas:
5
- Cur ego tot silui, tot temporibusque vacavi
Et mea iura viri calcant, quibus ipsa noverca
Italie sedes meruit fore? Promovet illa
Degeneres pietate velut natosque coronat.
Mox, ubi sublimes speculantur sedis ovile
10
Pastoris virgam divino velle timore
Ferre, tument pompis impinguatique reflectunt
In promotores quod lamentabile coram
Est calces, ridentque capud venerabile Romam
Orbis, et in verbis deludunt dico dolosis.
15
"Respice nunc, fili" - sic fari visaque sedes -
Mox micchi tres dominos vidisti nonne sedentes
Exuriente, siti torrenti, deficiente
Ac languente, feris spoliata sepe tyrannis,
Carcere predonum posita? Quis de tribus urbe
20
Vnus adhuc, nisi fors simulans, compassus amaris
Est Rome curis, quis dixit "Eamus, ovilis
Vox quia languentis queritur presensque requirit
Officium medicumque suum?" Scio quid properatur,
Fallaci quid iure more iam sentio motum:
25
Iudicis etterni iam pro mercede furorem.
"Vrbs mea - Christus ait - sacro de sanguine fuso
Martiribus sacrata, iacet velut orba relicta:
Vrbs mea, Roma, caret nunc lumine frontis utroque,
Vrbs mea querit opem, lumen longeque moratur
30
Dextrum, nec patitur quod cedat tetra sinistri
Nox. Eat ipse citus nunc absque vicarius ulla
(Mando) mora; semper nocuit dilatio quando
Auxilii re languor eget, vel porta parata.
Mando citus pergat nunc absque pavoris inanis,
35
Mando, mora: Petrus cruce non dubitavit in Vrbe
Ipse mori, modo sede timent hii delitiosi
Quos sic ditavi, quos ad mea sceptra locavi,
In Roma residere mea, que libera colla
Semper habet, quam regna timent ex nomine solo,
40
Nec placet antiqua servos iuga vilia flentes
Libertate frui. Tecum pecus istud iniqua
Prorsus avaritia vindictam <iam> micchi reddam
Vltor ego. Statuunt contra mea legis inique
Iussa sue, plebeia secus nunc castra sequentes.
45
Signa fuge nullos unquam latura triumphos,
O proba militia fugiens mea proicit arma!
Consulibus dabo quippe suis. Audite ruborem,
Christicole, sperate fide, servetis amorem
Pro vestra qui Marte ducis pugnare salute
50
Et voluit vicitque ferum crucis arte draconem
Non pia frangatur exemplis tempore virtus
Turpibus hoc modico: modicum sperate, beati
Mox eritis; Rome reddetur gloria, quantum-
Cumque gerant hostes ostacula perfida vestri".
55
Sic ego nuper eum sedes audisse recordor
In trono cernendo suo, mea mitis ymago.
Ad lamenta querens redeo mea: cur cathedralis
Vilet ymago domus, fusoque cruore sacratis
Cultus abest stationis, habet nec candor honorem
60
Virgineus? Nusquam fit confessoribus Vrbis
Nunc honor aut solite laudis reverentia digna.
Non absente sonat populus pastore fidelis
Letanti cum voce, dolet vacuamque videre
Suspirat Romam, quam vidit plebe frequentem
65
Et saltem replere aliquas, si non datur ultra,
Gente proba Christi regiones: sicne superbe
Spernunt quam similem micchi rex formavit et horrent?
Qui spernunt illam, me spernunt, atque sedentem
In trono sprevere meo qui condidit ipsam.
70
Scribe quidem - mox tronus ait - nunc visa, deinde
Regi cuncta meo referes conscripta Roberto,
Italie genito, docto invictoque fideli,
Promerito mundus quod haberet eumque monarcham
Imperiumque hominum, sua nam mage proxima sedes
75
Et regnum graviora gerit certamina mentis
Et curas: tot sunt nova provenientia casu.