Francesco Di Natale carmina, 30

Reference basis text: M. Marković, 1958

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


30. de aegritudine eiusdem

Mirabar quid maestus eras, Gradive; rubentes

      Abstulerat cristas quae tibi causa, pater;

Dextra Pelethroniam cur exarmaverit hastam,

      Quae tibi Lemniacas fregerat ira rotas.

5

Sanguinea Bellona manu discussa Medusam,

      Cur tua luctifico fleverat ore soror.

Anxia Dalmatiae trepidarint corda fidelis,

      Vnde tot heu gelidi signa pavoris erant.

Publica sollicitus peragebat vota senatus,

10

      Mirabar veneta cur erat urbe metus.

Vndique Marcicolas mirabar fervere Pisas

      Vrere et in sacris thurea dona focis:

Aeger in occiduis medicamina Domnicus oris

      Quaerit, Apollineas sustinet ecce manus.

15

Fortibus assuetus semper provisor in armis -

      Proh scelus! - intensis febribus ecce iacet.

Ecce iacet veneranda tui, Mars, gloria belli,

      Vnica Palladii numinis aura silet.

En favor Illyriae mutat regionis honorus,

20

      Dalmata quo felix, quo duce tutus erat.

Imminet en gravis Veneto iactura leoni,

      Infirma est Venetae vita salusque togae.

Nobilis ille tui servator, Pisa, favoris

      In dubio vitae membra gravata fovet.

25

Vnda maris quem non, non mille pericula terrae

      Prostrarint quondam: febris acerba domat.

Saeviat usque licet, nullo tamen eximet aevo

      Praemia perpetuo nobilitata bono.

Quis gravior fuerat morbus Tirynthius olim,

30

      Quo super Oetaeos arserat usque rogos:

Obtinuere tamen divae praeconia laudis

      Inclita stelligeri regna subire poli.

Multiplici liceat cecidisset vulnere Caesar

      Et grave sacratum corpus haberet onus:

35

Fama tamen volitat, felicia Caesaris acta

      Dicentur donec maximus orbis erit.

Domnice, pennigeri felix tutela leonis,

      Nil vereare mori: quid tibi febris aget?

Maior eris rumpent postquam tibi stamina Parcae,

40

      Iniciet nigras cum Libitina manus.

Fortibus atra viris non est obnoxia Clotho,

      Nil longinqua dies invidiaque minus.

Si quid inexpertum committere, si quid inausum

      Vellet at in nostrum mors violenta decus:

45

Improba non illi quicquam nocuisset amaris

      Morsibus, at patriae damna suisque feret.

Damna feret nostro sed qualia quantaque fratri,

      Perpetuo servus qui cupit esse suus,

Munere cuius habet vitam placidumque levamen

50

      Et quicquid larga de pietate fluit.

Di, quibus est cordi pietas, quorum insidet aure

      Excelsum Veneti nominis imperium:

Instituam Libycis solemnia templa columnis

      Et cadet ad vestros victima grata focos:

55

Hunc servate, precor, patriasque remittite ad oras

      Incolumem, patribus excipiendus eat;

Hunc servate, precor: patriam servabitis, orbis

      Applaudet, frater sic mihi salvus erit.