15.
Concursus populi tota ruit urbe frequentis.
Hinc ignominiam uariis insultibus augent.
Et duo supplicii ducuntur in aequa latrones
Exitia, ut fures inter sit Christus iniquos,
5
Par quoque uel similis sceleratis furibus esset.
Pondere sed quanto grauius uexatus anhelat
Sub cruce tam uasta, collum cui fune satelles
Astrictum tracta uix, heu, suffocat eunti.
Multa laborantem quamuis hunc turba sequatur,
10
Pars tamen illa lutum, pars haec conuicia iactant
Fitque cibus cineres et amara absynthia potus,
Cantica derisus et laus infamia Christo.
Eduxere graui mersam maerore, procella
Oppressam comites in tristia funera matrem,
15
Quae deducit aquas oculis solaminis expers.
Ah, quis eam tanto medicari uulnere possit?
Quis maris instar ei pectus sedabit ab aestu
Commotum belli? Lunam quis luce carentem
Sole laborante et moerentia sydera toto
20
Placabit coelo? Tunc has super ethera uoces
Ore ferens imo gemitus a corde ciebat:
"Vos o, qui pedibus loca terrae seu mare uastum
Pupibus euentu rerum penetratis in omni,
Huc oculos uestraeque acies aduertite mentis,
25
Si qua meo par est similisue aerumna dolori?
In me oculos intende, Pater uenerande, dolentem
Respice! Dura meum crassatur nausea pectus
Corque meum penitus uersum peruasit amaror,
Caligant oculi lachrymis et fonte perenni
30
Exarsere genae turbataque uiscera moerent.
Ah, uideas animoque meos attende labores!"
Hos angiportis et per compendia questus
Ore dabat, natique uiam praeuerterat aegra,
Aegra suas inter comites. Ad compita portae
35
Vrbis eam sistunt atque omnis deficit oris
Halitus et toto labefactae corpore uires.
Hic tuba terribilem crepitu dedit aerea uocem
Et praeco indixit carmen ferale canorum,
Inceduntque cruces et flebile uoluitur agmen.
40
Vt fures inter medius processit Iesus,
Horrenti cinctus diademate tempora circum,
Atque sub ingenti cruce pressos intulit armos
Languidus et sparso liuentem sanguine uultum
Matris ad aspectum, sese uidere uicissim,
45
Proh dolor immersi peracerba strage dolorum!
Alter ab alterius duplicato uulnere rursus
Lapsus uterque cadit, premitur trabe Christus adacta.
At genus ad lachrymas agmen muliebre paratum
Tristibus insequitur planctuque ululante querelis.
50
Christus ut assurgens ultra processerat aegro
Corpore, conuersoque haec ore sequentibus infit:
"O matres Solymae, matrum quoque germina chara,
Percite me deflere, super uos flete sed ipsas,
Flete super natos uester quasque edidit aluus!
55
Namque dies aderunt quibus illae talia dicent:
O uentres steriles, qui non genuere, beati
Quaeque sibi nullos lactarunt ubera natos!
Incipient illo tum tempore montibus altis
Dicere: Vos in nos utinam conuersa cadatis,
60
O iuga, nos etiam colles et saxa, tegatis!
Arbore nam uiridi si sic accenditur ignis,
Arida quae tandem tum robora flamma cremabit?"
Haec ubi, lenta gradu tardo uestigia duxit.
Nam dolor atque sua crux illum mole premebant.
65
Stans igitur gemitum et suspiria mixta profundo
Pectore dat, leuat inde humero graue pondus onusto.