12.
Prima domus petitur falsusque examine iudex,
Anna, socer Cayphae, labenti maximus anno
Qui fuerat praesul; tum crimina sanguine iungunt.
At scelerum gurges inhiauerat Anna nefanda
5
Fraude uiam, si quid mentiri examine posset.
Ergo iubet Iesum adduci poscitque coacti
Iura sodalicii, quae dogmata seminet ultro.
Qui sic respondit: "Mundo mea lingua patenti
Ore palam sonuit, me tum synagoga docentem
10
Audiit et templum, quo uis coit omnis Iudae;
Nec quicquam occulto docui. Quid quaeris ab ore
Verba meo? Quin posce uiros ea cuncta loquentem
Qui uidere, calent atque ii mea dogmata pandant!"
Talia dicentis manus impia deuolat ori
15
Incussoque genam signauit uerbere palmae.
"Haeccine pontifici tute responsa dedisti?!"
Trux ait ingrato sanatus uulnere Malchus.
Vnde dei fuso manauit sanguine nasus.
En Christi uirtus innotuit alma ferentis
20
Et doctrina uiae et mundi patientia uictrix.
Sustinet hoc ictus umbone refertque uicissim
Ore salutifero sceleri haec responsa proteruo:
"Si quid ego fando deliqui, teste nocentis
Argue delictum, sint me cur coedis acerbe?"
25
Ecce dedit se diua manu maxilla profanae,
Tristibus ut threnis uates Anathonte canebat.
Victima sed trahitur uinclis ad limina Cayphae.
At globus hic capta ueluti leo diuite praeda
Improbus exultat sistitque ante ora senatus.
30
Incubuere neci Christi, consulta feruntur,
Prouocat unanimis falsos sententia testes.
Prodibant ultro multi nec crimine quadrant.
Defecere malo reprobi scrutamine reges,
Deserit et causam fallax examen iniquam:
35
Crimine testis herae iustus damnatur Ioseph,
Helchias ad mortem trahitur Susanna malignis
Iudicibus, Babylon foedis dat testibus aures.
Et duo postrema ueniunt in parte; profanis
Testibus in Christum scelerata calumnia surgit.
40
Quippe uirum insimulant se demolita daturum
Templa dei et triduo molita audisse loquentem.
Hoc ubi iudicium causae tam debile princeps
Est animaduersus Cayphas, furor iraque mentem
Praecipitant: haud ille capit se deinde, sed alto
45
Excutitur solio saeuoque impellitur aestu,
Prosilit et Christum sic increpat: "Ore silenti
Confutare putas hos qui te comminus urgent?!"
Ille tacet, nec enim tenebras hac luce capaces
Esse uidet, qua sancta dei constantia uires
50
Exerit inuictas et magno robore uallat.
Quoque magis mutit, magis hoc furit aestus acerbi
Principis et tectis insibilat hydra uenenis,
Si qua locum fraudi uia det, rimatur et instat.
Prouocat ergo loqui et iurandi iure coegit:
55
"Christus, origo dei tune es?" Respondit Iesus:
"Fatus es: anne ego sum; post haec tamen ipse uidendus
Filius est Hominis uobis in nubibus ingens
Aetheriis alto ueniens a uertice coeli;
Ad dextram patria tum maiestate sedebit."
60
Interea scisso princeps exclamat amictu:
"Blasphemauit, atrox scelus, execrabile monstrum!
Testibus haud opus est ultra: patet omnibus, ingens
Audistis facinus. Quo dignum? Quale uidetur
Commeruisse nefas deus hic?" Tunc hydra trisulcis
65
Oribus insonuit: "Reus est hic mortis acerbae!"
Nex uitam increpuit, lucem nox atra diemque.
Illicet impuris Christum spuit hydra uenenis:
Inque obscaena deum foedantibus ora saliuis
Exonerant udoque trahunt pulmone cruenta
70
Sputa cateruatim foecudae daemone fauces.
Stat uultus turpi et facies quasi mersa procella
Excipit obiectum ceu mixta grandine nimbum.
Caedebant alii caput atque eburnea colla;
Est adeo colaphis ceruix onerata profanis
75
Primorumque lues in nos euicta parentum.
Ast aliae uultu palmae utque incude sonanti
Malleus insultant intentaque brachia pendent
Lactibus alternis repetitaque uerbera figunt.
Stat facies immota, sedet uelut aequore cautes
80
Fluctibus in mediis pulsata sonantibus undis.
Tunsa per ora cruor labris et naribus uber
Irrorat, tegmen mixto mucore cruentus
Humectatque manus impuras, impius hostis
Crudescit magis et liuens tumor in cute surgit.
85
Per ludibria dant alapas: "O maxime uates,
Cuius hic est efare tuo et cane tempore flictus!"
Multaque cornupetae iactabant ore cerastae.
Ingeminant ictus et uersis uerbera pugnis,
Ii barbam uellunt aut flauos uertice crines,
90
Opprobrant alii, fit plebi abiectio Christus.
Haud secus Ascalon delusum Samsona risit.