Girolamo Amaseo ad Cassandram Fidelem, 1

Testo base di riferimento: D. Cascasi, tesi di laurea Università di Padova, 1973-74

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


Hieronymus Amaseus ad Cassandram Fidelem

Ver erat ecce novum, camposque favonius omnes

      Coeperat hyberno iam revocare situ;

Et resoluta sinum, viridi se gramine tellus

      Induerat, flores et renovata dabat.

5

Sublatumque decus pluvialis tempore brumae

      Instaurare suum coeperat omnis humus.

Quasque venenato crudelis Scorpius ictu

      Abstulerat frondes flamina saeva monens,

Has fru[c]ticante coma reparabant undique silvae;

10

      Florebat ramis et nemus omne suis;

Fontibus et liquidis inducere coeperat umbras

      Ecce saporiferas arboris omne genus;

Se quoque et herboso claudebant margine fontes

      Et muscus vitreas iam decorabat aquas

15

Et quae torpuerant, oblitae carmina, linguis

      Dum freta, dum terras sollicitabat hyems,

Dulce melos volucres per pinguia culta canebant.

      Coeperat et proprios fundere quaeque sonos

Iam vaga perque domos etiam transibat hirundo

20

      Nuncia quae veris dicitur esse novi.

Denique quicquid erat brumali tempore triste,

      Coeperat exosam ponere tristiciam.

Quique gravi fuerant torpentes frigore brumae

      Tentabant animos iam revocare suos.

25

Et mihi torpentes steterant in corpore vires

      Hactenus, et circum mens velut acta situ,

Nostra velut lento fuerant onerata veterno

      Membra diuturno et pressa fuere gelu.

Nec mihi pierio mentem fervere calore

30

      Sinerat a longo tempore tristis hyems,

Flante Aquilone gravis gelidisque infesta pruinis

      Et nive et hirsutis horrida facta comis.

Quare ubi frondentes silvas et florea rura

      Et volucres vidi promere mille modos:

35

Mutarique animos hominum, curasque resolvi

      Cunctaque brumalem pellere segniciem,

Tunc ego deposito coepi torpore vigorem

      Sumere: mens sterilem et perdere culta situm;

Et leniata gravi penitus mea membra fuerunt,

40

      Desidia et zephiris concita florigeris;

In me et cuncta suos habitus sumpsere priores

      Quae prius extiterunt frigore pressa diu.

Carmine qui sacris nil iam cecinisse Camoenis

      Tempore seu longo me siluisse videns

45

Atque diu Cythara nihil personuisse: sororum

      Constitui sacros conciliare choros.

Hos ego tum primum steriles decurrere versus

      Incipiens per quos tempora verna leges

Quas mihi quum subito non aspirare canenti

50

      Vidissem, lachrymis intumuere genae

Ingemuique simul quod nec mihi dexter Apollo

      Afforet aut Pallas Mercuriusve favens.

Et quae causa foret quod numina nulla faverent

      Mirabar cupiens scire quid illuderat.

55

Sicque revoluenti dubias sub pectore causas

      In thalamo visum est numen adesse mihi:

Namque cubile sui linquens Aurora mariti

      Surgebat croceo tota colore nitens

Atque iugis surgens pellebat Lucifer umbras

60

      Coeperat et volucres iungere Phoebus equos,

Quum se, non alias usquam mihi visa, Thalia

      Obtulit, hos habitus effigiemque gerens:

Quippe erat insignis praestanti corpore et illam

      Intulit indicium forma fuisse deam:

65

Perque humeros radiis similes vertice crines

      Fundebat quales ferre Diana solet.

Albaque purpureos cingebat vitta capillos

      Atque coercebant laurea serta comas

Oraque gestabat roseo suffusa rubore,

70

      Vt in virginibus est color ille decens;

Fronte erat et lata, nec non et habebat in arcus

      Tensa supercilia ut convenit esse deae

Ardentesque oculos ceu lumina solis habebat

      Fuscabatque acie lumina nostra sua;

75

Directusque genas in filum nasus utrasque

      Distinguebat ei comparibus spaciis

Malae etenim tales fuerant velut esse videntur

      Candida purpureis lilia mixta rosis

Exertasque suis portabat crinibus aures,

80

      Mollia punicei labra coloris erant;

Tamque decens cervix et erant tam candida colla

      Quam Iuno et gemini mater amoris habet;

Et tales lato extabant in pectore mammae

      Pectore sarmatica candidiore nive,

85

Qualia et Alcinoi et Persarum regis in hortis

      Qualia et Hesperidum poma fuisse ferunt.

Ardentem tyrio gestabat murice vestem

      Baccatam gemmis undique sardonicis

Saphirisque gravem, duroque adamante micantem

90

      Ornatamque sinus undique chrysolithis;

Flexipedesque hederas intextas limbus habebat

      Vestis: erat certe Palladis illud opus.

Huic manicae ex humeris dextra laevaque fluebant

      Huius et armillae brachia culta dabant

95

Subductamque sinus stringebat fibula pallam

      Vt solet et Nymphis virginibusque Tyri.

Et pedibus fulvos induxerat illa cothurnos;

      Huic quoque et auratam vidimus esse lyram

Quamque ubi suppositis admovit musa lacertis

100

      Pectori et aptavit tactibus ipsa manuum

Composuitque modis resonantia fila canoris

      Comperit et celeres diva puella sonos

Concentusque chelim sensit diffundere dulces

      Dictatosque sequi promere iamque iocos

105

Protinus haec digitis Cytharam pulsare sonoram

      Coepit et argutos sollicitare modos;

Illa Timotheum superabat et Orphea vatem

      Et cytharoedos quos protulit omne solum;

Et merito musas docuit nam magnus Apollo

110

      Et Gryphe et pharetra carminibusque potens

Hacque sonante dea, mutabant tecta domorum

      Proxima ut et quercus icta bipenne solet

Sedibus in nostris paries, tabulata tremebant

      Omnia, tum libri prosiliere sono

115

Non aliter quam quum terris tremor urget in imis

      Seu citus obicibus, seu mage motus aquis;

Quaeque prius nido cantabat hirundo per aedes

      Obmutuit tunc quum movit et illa fides;

Ast ego quem primo aspectu circumstetit horror,

120

      Tractantem aspiciens fila canora lyrae

Indicio Cytharae musarum hanc esse sororem

      Novi; harum incertus quae tamen illa foret

Vnde sinus et corda pavor tum nostra reliquit

      Et subito supplex talia verba dedi:

125

"O dea ( si phas est mihi nunc tua sancta precari

      Numina) responde et dic mihi, diva, precor:

Quae nam Thespiadum tandem sis musa sororum?

      Et diis invisum cur quoque, diva, petas?"

Quae, vultu exhilarans, nitidis arrisit ocellis

130

      Malae etiam in foveam tunc abiere suae

Sicque haec deposita coepit testudine virgo

      Ore loqui et nostram tollere moesticiam:

"Illa ego sum, Phoebi et Musarum o maxime alumne,

      Comica lascivis apta Thalia modis

135

Quam pater arcitenens Parnasi huc mitti ab oris

      Vt tibi solamen laetitiamque feram;

Sensit enim lachrymasque tuas gemitusque profundo

      Pectore quos solitus ducere nuper eras

Cum tibi phoebeum credebas numen in iras

140

      Arsisse et comites nolle favere meas;

Te dubitantem persensit quae causa fuisset

      Quod neque quis divum iam tibi ferret opem.

Hoc igitur teneas quod nec tibi Phoebus et almae

      Obstabunt Nymphae: pieridumque choros

145

Nec tibi Mercurius deerit Pallasque severa

      Sed tibi quisque suo faverit ore deus

Si vada Cephisi Cyrrham Nisamque revises

      Et nemora et fontes et loca Thessaliae

Nec modo mireris quod numina nulla videbas

150

      Aspirare tibi nec quoque adesse deos;

Nam sacros habitare locos decet alta deorum

      Numina et augustos semper adire Lares.

Non sacer hic locus est: nusquam coluere penates

      Sed loca Pegasides semper amoena tenent;

155

Quare age et accinctus venias: quid nostra moraris

      Gaudia? Iam sacrum tuque Helicona pete.

Sic opus est: prisci (celebrat quos fama) poetae

      Hac habuere suam semper ad astra viam.

Hic locus ingenuis etiam est, hic et sua semper

160

      Ingenia exacuunt, laurea serta parant,

Concessere omnes huc post sua saecula vates

      Antiqui et semper Phocidis arva colunt

Et modo per silvas et opaca silentia tendunt

      Pegasi et ad fontem nunc sua scripta canunt;

165

Et testudinea gaudent audire sonantem

      Te modo, Phoebe, lyra nosque videre deas

Saltantesque choros Dryadum, faunosque per arva

      Et Pana et Satyros Oreadasque vident;

Aoniamque novi nec non petiere poetae

170

      Permessique sinus virgineosque lacus

Antraque Thessaliae viridi pallentia musco

      Et nemora et lucos iam petiere sacros.

Atque ibi sacra ferunt Musis, Phoebumque verentur

      Gaudent Castalio pellere fonte sitim

175

Numen et observant Bachi Thyrsumque furentes

      Sertaque Parnasi per iuga sacra ferunt.

Et modo se lyricis exercent versibus illic

      Aut iuvat exametris scribere bella modis;

Plura solent rhythmis etiam cantare solutis

180

      Atque sequi Marsos Bilbilicosque sales;

Componunt tragico carmina digna cothurno

      Grata mihi et plures comica scripta canunt,

Tempora virgineis ut possint cingere ramis

      Denique et optatum sumere frondis onus;

185

Pallentisque hederae valeant ut ferre coronam,

      Aonii auratam vates habere chelim;

Et fieri vates cupiunt nomenque poetae

      Nititur et tentat quaerere quisque sibi.

Vndique conveniunt ad te, Boetia, vates,

190

      Ad te, turba frequens, nocte dieque ruunt.

Sunt etiam innumeri iuvenes puerique senesque

      Venturi ad Phoebum Castaliaeque deas.

Ad iuga Parnasi veniet Cassandra Fidelis,

      Haec de foemineo sola puella grege;

195

Orbe sub Ausonio venetam quae nunc colit urbem,

      Quae semper Musas est venerata novem,

Carminis inventrix cui cedit Lesbia Sappho

      Corporis atque animi dotibus illa nimis.

Nam mage formosa est et Musis gratior extat;

200

      Castior haec namque est atque pudica magis.

Haec igitur virgo Parnasi in rupe canenti

      Carmina dictabit materiamque tibi.

Nam scio te teneram nimium exoptasse puellam

      Quae caperet sensus perciperetque sales

205

Sciret et arguto deducere carmina cantu,

      Quae responsa daret concineretque iocos.

Ergo age; ne cesses, properes ad Thessala Tempe

      Ad fontes sacros ocius ire velis.

Qui si etiam iuvenes duces ad Phocidis oras

210

      Qui cupient sacri sumere fontis aquas

Fient hi subito vates nullamque repulsam

      Tu patiere; dabit quidquid Apollo petes:

Obtuleritque tibi Cytharam Laurique coronam

      Cum primum in montes veneris Aonios".

215

Sicque loquens tenues tum se dea tollit in auras

      Iam pede percusso protinus illa solo.

Et: "Mea cura, vale, Phoebi spes maxima Amaseu,

      Sisque etiam foelix - dixit - o amice, diu".

Cui responsa deae dum vellem reddere digna

220

      Se subito ex oculis abstulit illa meis.

Huius in obscessu riguerunt tecta domorum

      Quaeque prius fuerant contremefacta sono

Atque domi nostrae paries tabulata quierunt

      Omnia, tum libri qui saliere prius,

225

Vtque tremore solum quercusque relicta securi,

      Omnia tunc equidem sic requiere simul,

Quaeque stetit e linguis nec non cantante Thalia

      Coepit hirundo suos mox reparare modos

Ast ego iam repetens tacitoque in pectore volvens

230

      Quae vultu placido dixerat illa mihi

Tendere in Aoniam sacrasque Heliconis ad umbras

      Decrevi: et certum est haec mihi iussa sequi

Et quia venturam pulli te dixit ad undas

      Fontis Gorgonei Pieridumque lares,

235

Non potui tandem quin littera nostra veniret

      Nuncia et adventus colloquiique deae.

Vnde igitur si te, foelix Cassandra, Cytheron

      Suscipiet, nostri tu memor esse velis.

Quumque ego Parnasi turba comitatus ovanti

240

      Et Delphos, fontem Gargaphiaeque petam

Te sociare choro non dedignabere nostro

      Meque tibi comitem iungere, o amica, sines;

Quod si tu facies aderit mihi magnus Apollo,

      Laudibus innumeris mox tua facta canam

245

Antraque Musarum reboabunt carmine vasta

      Atque cavae valles et nemus omne sacrum.

Per me longa tibi fient iam saecula, virgo,

      Iamque tibi per me fama perennis erit

Perpetuumque feres nomen Cassandra Fidelis,

250

      Si mea foelici carmina fronte leges

Quae iuxta fontes et per spelaea canemus

      Denique et in silvis Aonisque iugis.

Per Veronensem iam Lesbia pulchra Catullum

      Vivit et huic semper fama superstes erit;

255

Nunc superest etiam per te lasciva, Properti,

      Cynthia, inextinctum Cynthia nomen habet;

Vivit adhuc Nemesis quondam illustrata Tibullo;

      Vivit adhuc per te Testilis illa, Maro;

Per Sulmonensem celebrata Corinna poetam

260

      Nunc etiam in terris nobile stemma tenet.

Per te, Corneli Galle, et laudata Lycoris

      Extat et in populis nunc sua fama viget:

Non quia crudeles fuerint, sed mente benigna

      Traditur in vatem quaeque fuisse suum.

265

Multae etiam Nymphae teneraeque fuere puellae

      In tenebris quarum nomina pressa iacent

Famaque nulla manet, volitat nec ad ora virorum,

      Et quarum nusquam tu monumenta vides

Non aliunde nisi quia dispexere poetas,

270

      Temporibus vates nec coluere suis.

Te neque ut admoneam nunc haec dixisse putato,

      Nosti etenim melius quam ego quae refero.

Nec mirere, precor, quod nec tibi notus Amaseus

      Ante etiam et nulla iunctus amicitia

275

Scripserit haec, steriles solitus tibi mittere numquam

      Ante iocos, ad te carmina nulla dare.

Quippe prius nusquam nos te, Cassandra Fidelis,

      Novimus, inter nos nec fuit ullus amor.

Nanque tuum sublime decus, tua maxima virtus

280

      Et studia et mores atque perennis honos,

Inclyta nec nostras etenim perstrinxerat aures

      Fama nec insignis gloria, Nympha, tua

Donec et adventu monitisque inducta Thaliae

      Mens mea te nuper nosse coacta fuit;

285

Vnde, docente dea, quamvis mea scripta putarem

      Vana, nec a tetricis conspicienda viris,

Nunc quia te faciles nimium observare Camoenas

      Et cultam miti sensimus ingenio

Exibitura graves ronchos rigidesque chachinnos

290

      Misimus haec celeri carmina scripta manu,

Quae modo pacato si tu, Cassandra Fidelis,

      Accipies vultu, diva puella, tuo,

Ecce Sophoclaeo recinam tua facta cothurno,

      Incipiam grandi iam resonare tuba;

295

Post maiora leges graviori condita versu,

      Nunc tibi primicias sat sit habere meas.

Ergo vale: foelix diu sis; quaeque secundent

      Numina magna deum, candida Nympha, tibi.

Atque utinam tibi longa trahant sua saecula Parcae

300

      Et leviter fuso candida fila neant.

Tuque a cunctis, virgo, celebranda poetis

      Et Phoebo et sacris semper amata choris

Gloriaque alta patrum, Venetae et pars maxima formae

      Huius et urbis honos, quam mare cingit aquis,

305

Tuque tui generis specimen lampasque refulgens,

      O mihi rescribas gloria Thespiadum.