Cassandra Fedele carmen

Testo base di riferimento: D. Cascasi, tesi di laurea Università di Padova, 1973-74

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


Sanctissimo Christi in terris Vicario Papae Paulo III
Cassandra Fidelis Veneta genibus flexis s. d.

 

Ecclesiae culmen, custos pietatis et agni

      Pharnensis splendor, gloria summa Domus,

Pervigil es pastor; fugit hinc procul illa luporum

      Turba vorax et fur nunc vagus omnis abest.

5

Tu Petri et navem tam recte, Paule, gubernas,

      Vt venti rabies nulla nocere queat.

Praeterea tristem numquam sinis esse Minervam

      Omnibus atque bonis denique adesse soles.

Inde ergo non auri pondus, non plectra Maronis,

10

      Non annos Priami, sed nisi iusta petam.

Quid iusti veneta ergo petam Cassandra Fidelis?

      Vt vivam. Vivas tu quoque, Paule, diu.