Daniele Fini carmina 19

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023


Poeta, ad eius carmina

 

Nostra quid erectis rediistis carmina cristis?

      Reddita quid tantum pagina nostra tumes?

Non tibi multicano polientur pumice frontes,

      Purpureo nec erit tegmine bulla tuo.

5

Dedecet indoctam cristas extollere musam,

      Occule fastosum semisepulta caput.

Abdita semoto teneant te scrinia claustro,

      Squalida te fusco charta colore tegat.

Vix ea; detexit latitans epigramma libellus,

10

      Atque ait: a Domino verba molesta fero;

Perlege; Tessirae magni sunt carmina vatis,

      Itala cui merito, Graiaque lingua favet.

Interpres Legum sella doctissimus alta,

      Quos teneant sensus ardua iura docet;

15

Legibus et cunctis non extricabile quicquid

      Fertur, ab hoc sensus redditur explicitus;

Percipe quod tulimus tetrastichon; ipse videbis,

      Quid valeam, carmen quod tibi trado, lege.

Si quo iure petis doctos non reddere versus,

20

      Fine tuos possem, nil nisi verba darem.

Aspice quam placeant; precibus surdescere visus,

      Qui cupit ad nutus cuncta referre tuos.

Et rerum, et Veneris ceu filia nubilis expers,

      Quae custodita vivit in arce patris,

25

Nos sumus huic similes, detenti carcere tetro;

      Pes nequit hinc noster limen adire domus.

Ex te cur geniti? Si vis servemur in arca,

      Quam satius fuerat nos caruisse patre.

Coelius et gemini Strozae, geminique Guarini,

30

      Ad limen Ripa et Paniciatus erunt.

Horum nos manibus sinito ruditate dolata

      E fastidito carcere ferre pedem.

Per freta, per montes, per celsas ibimus urbes,

      Ibimus intrepido per loca cuncta pede.

35

Exire e latebris sine nos; quid saepius inquis?

      Siste pedem, Domini sub lare vive tui;

Pagina nostra teges farcimine, pharmaca, pultes

      Gingiberi et piperi tortile tegmen eris;

Excute corde metus, doctissima carmina vatum

40

      Sunt thorax nobis et galea et clipeus.

Nos sequimur famulo quorum calcarea gressu,

      Et premitur carmen carmine pesque pede;

Vna eadem nostros, et vatum pagina versus,

      Vna eadem sapidos insipidosque tenet.

45

Quodque nequit lolium messor secernere messe,

      Herbida triticeo vincula fasce ligant.