Ad Ianum Dalarum
Ad trivii solus properabam tecta citatis
Gressibus, occiduas sole tenente plagas;
Iam prope limen eram, geminato nomine furtim
Advocor; ad vocem lumina flexa tuli,
5
Protinus et vidi Dominam viridantibus hortis,
Sola mei quae nunc intima cordis habet.
Illa sub incurvo spatiatur tegmine vitis,
Dum carpit nivea mollia pensa manu.
Tum mihi percutitur gemino pede terra vicissim
10
Illius et saltans colla propinqua peto;
Texta volubilibus sepes tamen aspera virgis,
Nos vetat amplexu commodiore frui.
Haec prius averso circumspicit omnia vultu,
Dum colus et praegnans ocia fusus agunt;
15
Inde ait; in coeptis tremuerunt labra loquelis,
Virgineae lacrimis et maduere genae;
Obstupui; quid fles? dixi, iam fare, minetur
Quae subito capiti tanta ruina tuo.
Illa mihi: referam, quot nunc cruciatibus angar;
20
Vult pater invitam me sociare viro.
Tres habet hic generos annis aequalibus omnes
Quem legat et nescit de tribus ille virum.
Hoc pater hesternae dixit post tempora cenae,
Postquam nuda mihi mensa relicta fuit.
25
Multa ego post tabulas intentis auribus hausi
Dum verbis aditum rima propinqua facit;
Dumque eo dum redeo percepi plura, meisque
Plurima blanditiis rettulit inde puer.
Annuit et genitrix et laeta fronte lacertos
30
Iniecit collo coniugis illa sui,
Atque ait haec: Multum fatis debemus amicis,
Laetitia hac cogar continuante mori.
Saepe ego pertimui (neque enim tibi vera negabo)
Ne foret istius laesa pudicitia;
35
Hanc sequitur iuvenis (de te nunc ipsa locuta est)
Qui nimis est prompta calliditate vafer;
Hic vicina tenet nostris viridaria tectis;
Hei mihi, vicino commoda quanta patent.
Saepius assistens trivii prope limina solus,
40
Spirat in hoc, dixit, mitior aura loco;
Quam bene populeas quatiunt hic flamina frondes;
Sed tamen hoc ipso non erat aura loco.
O, quam sollicitis semper trahor anxia curis,
Illa quod hunc nimium dissimulanter amat;
45
Quaerit in occulto spatiari sola recessu;
His latet occultis vipera saepe locis;
Saepius has latebras latratu prodidit alto,
Inscia dum fures suspicor esse, canis.
Compedibus centum non hanc compescere posses,
50
Illius ad sonitum praetereuntis equi.
Turpibus huic totiens dixi convicia verbis,
Compressit quotiens limina prima domus.
Nil timet, intrepido magis haec negat omnia vultu;
Nam freta nunc lembo liberiore secat.
55
Si data nunc dextris spernis connubia divis,
Iam praeceps (utinam mentiar) illa ruet.
Sic ait, et nostrae numeravit lintea dotis
Ad digitos, digitis plura reperta suis.
Vltima sed patris fuit haec sententia nostri,
60
De tribus his uni me sociare viro;
Forsan et hic hodie stimulis impulsus acerbis,
Haec dedit arbitrio colla regenda viri.
Non exspectatae iungetur dextera dextrae,
Dextra maritali foedere iuncta mihi.
65
Sponsus et arripiet nostris repetita labellis
Oscula, sponsali surripienda die;
Forsan et iniciet femori temerarius ille
Audacem, frustra me prohibente, manum.
Sparsisti nostris cerealia semina campis,
70
Caesa erit alterius nunc tua falce seges;
Subdola tu nostris posuisti retia silvis,
Retibus implicitas alter habebit aves.
Nox quam longa fuit vigilantia lumina fecit,
Longior Alcmenae nox ea nocte fuit;
75
Sed postquam tardae rediere crepuscula lucis,
Egrediens stratis vestibus ipsa tegor;
Suspiciens video reseratis postibus umbras
Languentes dubiam restituisse diem:
Fit mora, paulatim radiantia lumina crescunt,
80
Lentus ab Oceano Phoebus agebat equos.
Terque quaterque mihi fuit illa adaperta fenestra,
Splendidus ut toto claruit orbe dies:
Ante fores totiens redii, totiensque recessi,
Vt pateat pedibus semita trita meis,
85
Scilicet ut possem patris haec consulta referre,
Quae nisi dispereant, te sine tesqua petam.
Quot mihi verba, meo totidem tulit aspera cordi
Spicula, mortali vix patienda viro.
Ter conata loqui fuerat, ter muta remansit
90
Lingua, repentinus clauserat ora dolor.
Semianimus tamen haec lacrimis sum fatus obortis:
Nullus ab invita coniuge nexus erit
Illa suis subito rupit mea dicta loquelis:
Siccine nata patri verba superba feret?
95
Nubilis instanti vix audet bina parenti
Verba, verecundo tincta rubore, loqui;
Illa colorato (si nescis) flore coronat
Maesta caput, festus cum celebratur hymen;
Attamen incassum lacrimantia lumina tergit
100
Saepius infenso nupta puella viro.
Multa sed ancipiti mihi nunc dubitata resolve,
Detege nunc tecti cordis operta tui:
Vreris? an simulas? Si sunt incendia cordi,
Indice fac recto det mihi dextra fidem;
105
Hac duce, mentito fingam sermone querelas,
Cum pater, hic iuvenis vir tibi, dicet, erit;
Enervat meretrix illum mercabilis aere,
Hanc sequitur caeco nocte dieque pede.
Forsan et occulto connubia foedere velat,
110
Forsitan et gemina prole superbit amor.
Innuba semper ero potius, vel claustra subibo,
Et superis caelebs tura cremanda dabo;
Vel potius praeceps mergar putealibus undis,
Quam mecum socio gaudeat ille toro.
115
Tumque pater iuveni, cui sint sine crimine mores;
Si nunc nullus adest, tempore fata dabunt;
Nondum ter senos aetas mea contigit annos,
Et teneri nondum praeteriere dies.
Qui nimis accelerat, non praevidet omnia, differ;
120
Coniugium solvi non nisi morte potest.
Tam cito vernantes cupiunt florescere campi,
Vt violis claudos proferat herba pedes;
Mespilus extremo quia differt tempore fructus,
Hos merito Regum celsa corona tegit.
125
Consule cognato sapiens maturius omnes,
Consule vicinos dexteritate prius.
Pompilius nullos adiit consultor amicos
Pro genero; sero poenituisse dolet.
Pamphila nunc trita vix est induta lacerna,
130
Et mendicato vescitur illa cibo.
Denuo qua nubit num filia nascitur hora?
Libera servitio nam datur illa viri.
Talibus inventis animum si flectere patris
Non potero, nostra sedulitate fruar,
135
Qua sine (ne dubita) miseris spes una, latentes
Mille dabit causas ingeniosus amor.
Tu mihi dixisti totiens: amor omnia vincit;
Maxima servitium dos solet esse viris;
Accipit et quotiens locuples sine dote maritam,
140
Vix ea, materna tetrica voce fugit.