Andrea Ammonio carmina, 22

22. Andreas Ammonius Erasmo Desiderio suo

Vis tanta, Erasme, carminis fuit tui,

 Ἄμουσον ut me prorsus et lapidem merum

Certare tecum iambicis adegerit;

Sed vellit aurem Apollo continuo mihi,

5

Et "Rana bobus audet, aut oloribus

Certare corvus?" inquit; extemplo manu

Delapsa nostra perculit solum lyra.

Refrixit ille mentis et brevis furor,

Ac paucula haec aegre potui ad te scribere:

10

Addam, sed haec Apolline invito tamen,

Erasme, nostri saeculi decus, vale.