Andrea Ammonio carmina, 7

7. de eodem

Huc Indi, huc Daces, huc gentes accedite cunctae,

Christum Deum quae creditis.

Omnibus exactum numeris monstrare verendum

Vobis Episcopum queo.

5

Hic est quem, dives pecorum et fecunda virorum,

Britanna tellus protulit,

Vintoniae praesul Ricardus, cultor honesti,

Virtutis exemplar novum,

Summa fides, labor infractus, prudentia rerum

10

Quem vexit amplos ad gradus.

Cuius si faciem spectes, gravitas ea fronti

Integritas modusque inest,

Vel denis mixtum nosces in millibus unum

Hunc omnium sanctissimum.

15

Quem si divinis videas incumbere, dices

Humana prorsus temnere.

Astat mane, sacris operatur et ipse diurnis

Et multa pensis adicit.

Et licet a proprio disiungant publica ovili

20

Gregem suum non negligit,

In sua namque iacit vigilantia lumina membra

Aegrotet et ne quid cavet.

Cernit oves si errare suas, in saepta reducit

Lupus voret ne callidus.

25

Et pater hospitio cunctis largitur egenis

Humoque lapsos erigit.

Consilio rebusque iuvat quemcumque fatigant

Erae impotentis fulmina.

Audit praeterea causas litesque suorum

30

Pius sed ut natos parens.

Aras, templa, sacella, domos, praetoria, villas

Exornat, instaurat, facit.

Hunc rursum humanis videas si incumbere, dices

Divina prorsus temnere.

35

Sic ipsum assiduum utilitas communis in aula

Totos habet ferme dies.

Lis oritur cives inter si magna potentes

Regisve adest negotium

De bello seu pace agitur, seu foedere, seu quis

40

Legatus advenit recens,

Sive quid emergit parvum ut lubet atque minutum,

Dum publicae intersit rei,

Aulae custodes hunc primum et curia cernunt;

Amor iubet sic patriae.

45

Si in terram quamvis densus ruat aethere nimbus

Amnesque concrescant gelu

Sibilet et stridens Boreas cana tempora circum

Agrosve Sirius coquat

Ne dubita ad patriae venturum in tempore curas,

50

Praefert saluti quas suae.

Abstrusas quidam didicerunt prodere causas

Naturam ut autumes loqui,

Quid deceat quid non, num discrepet utile honesto,

Scrutantur et quidam Deum,

55

Perplexarum alii solvunt aenigmata legum

Papiniano doctius.

Nil ultra norunt ad agenda negotia, bardi

Rudes, inepti, et bubali:

Noster at hic ita disciplina expertus in omni est

60

Vt nescias praestet magis

Doctrina an rerum usu an iuxta excellat utroque,

Quod ipse verius puto.

Districtusque licet sit tantis undique curis

Clientibus non dest suis,

65

Sed quos est semel amplexus non deserit umquam

Nec esse in abiecto sinit,

Partiturque aliis sibi quam sudore paravit

Auctoritatem et gratiam,

Partiturque etiam quicquid fortuna benigna

70

Indulsit illi dextera.

Blandiri et vero me dicere plura putatis:

At portio veri haec quota est?

Tantaque sunt hominis merita, ut quae non sine palpo

De ceteris dici nequeunt

75

Huius non possint benefacta aequare, sed illis

Est summa quaevis laus minor.

Pontificem ostendi vobis, vos nosse potestis,

Sed quatenus licet deos.